Contents
Ordo Commendationis Animae
Recommendation of a Soul Departing
Varia

<<IN MANUS TUA, DOMINE, COMMENDO SPIRITUM MEUM.>> "Into Thy hands, O Lord, I commend my spirt."
Dulcissime Iesu Christe, sit ultimum verbum tuum in cruce, ultimum verbum meum in hac luce, et amplius fari non possum, exaudi finale desiderium.
(S. Bernardus, Abbatus.)
O Sweetest Jesus Christ, may Thy last words upon the Cross, be my last word here in this life, and I amble to say no more, hear last desire.
(St. Bernard, Abbot.)
V. Pax huic domui.
R. Et omnibus habitantibus in ea.
V. Peace to this house.
R. And to all who dwell here.
Deinde aspergit aegrotum, lectum, et circumstantes aqua benedicta, dicens: The priest then sprinkles the sick person, the bed, and those surrounding the person with blessed water, saying:
Asperges me, Domine, hyssopo, et, mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. Sprinkle me, O Lord, with hyssop, and I shall be cleansed: Thou shalt wash me, and I shall be made whiter than snow.
Postea Salvatoris nostri crucifixi imaginem aegroto osculandam praebet, verbis efficacibus eum ad spem aeternae salutis erigens, ipsamque imaginem coram eo ponit, ut illam aspiciens, salutis suae spem sumat. Afterwards, an image of our crucified Savior is placed before to the sick person, who kisses it. Words rousing him to the hope of eternal life are given and the image is placed before him, so that looking at it, he may recieve hope of his salvation.
Deinde, accensa candela, genibus flexis, cum omnibus circumstantibus breves Litanias devote recitat in hunc modum: Then a candle is lit, everyone genuflects, and recites the following short Litany with devotion:
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Lord, have mercy.
Christ, have mercy.
Lord, have mercy.
Sancta Maria, R. ora pro eo (ea). Holy Mary, R. pray for him [her].
Omnes sancti Angeli et Archangeli, R. orate pro eo (ea). All ye holy Angels and Archangels, R. pray for him [her].
Sancte Abel, R. ora pro eo (ea). Holy Abel, R. pray for him [her].
Omnis chorus Iustorum, R. orate pro eo (ea). All ye choirs of the just, R. pray for him [her].
Sancte Abraham, R. ora pro eo (ea). Holy Abraham, R. pray for him [her].
Sancte Ioannes Baptista, R. ora pro eo (ea). St. John the Baptist, R. pray for him [her].
Sancte Ioseph, R. ora pro eo (ea). St. Joseph, R. pray for him [her].
Omnes sancti Patriarchae et Prophetae, R. ora pro eo (ea). All ye holy patriarchs and prophets, R. pray for him [her].
Sancte Petre, R. ora pro eo (ea). St. Peter, R. pray for him [her].
Sancte Paule, R. ora pro eo (ea). St. Paul, R. pray for him [her].
Sancte Andrea, R. ora pro eo (ea). St. Andrew, R. pray for him [her].
Sancte Ioannes, R. ora pro eo (ea). St. John, R. pray for him [her].
Omnes sancti Apostoli et Evangelistae, R. orate pro eo (ea). All ye holy Apostles and Evangelists, R. pray for him [her].
Omnes sancti Discipuli Domini, R. orate pro eo (ea). All ye holy Disciples of our Lord, R. pray for him [her].
Omnes sancti Innocentes, R. orate pro eo (ea). All ye holy Innocents, R. pray for him [her].
Sancte Stephane, R. ora pro eo (ea). St. Stephan, R. pray for him [her].
Sancte Laurenti, R. ora pro eo (ea). St. Lawrence, R. pray for him [her].
Omnes sancti Martyres, R. orate pro eo (ea). All ye holy martyrs, R. pray for him [her].
Sancte Silvester, R. ora pro eo (ea). St. Sylvester, R. pray for him [her].
Sancte Gregori, R. ora pro eo (ea). St. Gregory, R. pray for him [her].
Sancte Augustine, R. ora pro eo (ea). St. Augustine, R. pray for him [her].
Omnes sancti Pontifices et Confessores, R. orate pro eo (ea). All ye holy bishops and confessors, R. pray for him [her].
Sancte Benedicte, R. ora pro eo (ea). St. Benedict, R. pray for him [her].
Sancte Francisce, R. ora pro eo (ea). St. Francis, R. pray for him [her].
Sancte Camille, R. ora pro eo (ea). St. Camillus, R. pray for him [her].
Sancte Ioannes de Deo, R. ora pro eo (ea). St. John of God, R. pray for him [her].
Omnes sancti Monachi et Eremitae, R. orate pro eo (ea). All Ye holy monks and bermits, R. pray for him [her].
Sancta Maria Magdalena, R. ora pro eo (ea). St. Mary Magdalen, R. pray for him [her].
Sancta Lucia, R. ora pro eo (ea). St. Lucy, R. pray for him [her].
Omnes sanctae Virgines et Viduae, R. orate pro eo (ea). All ye holy virgins and widows, R. pray for him [her].
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro eo (ea). All ye saints of God, intercede for him [her].
Propitius esto, parce ei, Domine. Be merciful, spare him [her], O Lord!
Propitius esto, R. libera eum (eam), Domine. Be merciful, R. deliver him [her], O Lord!
Propitius esto, R. libera eum (eam), Domine. Be merciful, R. deliver him [her], O Lord!
Ab ira tua, R. libera eum (eam), Domine. From thy anger, R. deliver him [her], O Lord!
A periculo mortis, R. libera eum (eam), Domine. From the danger of death, R. deliver him [her], O Lord.
A mala morte, R. libera eum (eam), Domine. From an ill end, R. deliver him [her], O Lord.
A poenis inferni, R. libera eum (eam), Domine. From the pains of hell, R. deliver him [her], O Lord.
Ab omni malo, R. libera eum (eam), Domine. From all evil, R. deliver him [her], O Lord.
A potestate diaboli, R. libera eum (eam), Domine. From the power of the devil, R. deliver him [her], O Lord.
Per nativitatem tuam, R. libera eum (eam), Domine. Through thy nativity, R. deliver him [her], O Lord.
Per crucem et passionem tuam, R. libera eum (eam), Domine. Through thy cross and passion, R. deliver him [her], O Lord.
Per mortem et sepulturam tuam, R. libera eum (eam), Domine. Through thy death and burial, R. deliver him [her], O Lord.
Per gloriosam resurrectionem tuam, R. libera eum (eam), Domine. Through thy glorious resurrection, R. deliver him [her], O Lord.
Per admirabilem ascensionem tuam, R. libera eum (eam), Domine. Through thy admirable ascension, R. deliver him [her], O Lord.
Per gratiam Spiritus Sancti Paracliti, R. libera eum (eam), Domine. Through the grace of the Holy Ghost, the Comforter, R. deliver him [her], O Lord.
In die iudicii, R. libera eum (eam), Domine. In the day of judgment, R. deliver him [her], O Lord.
Peccatores, te rogamus, R. audi nos. We sinners, R. beseech Thee to hear us.
Ut ei parcas, te rogamus, R. audi nos. That Thou spare him [her], R. we beseech Thee to hear us.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Lord, have mercy on us!
Christ, have mercy on us!
Lord, have mercy on us!
Deinde, cum in agone sui exitus anima anxiatur, dicuntur sequentes Orationes: Deinde, cum in agone sui exitus anima anxiatur, dicuntur sequentes Orationes:
Oratio:
Proficiscere, anima christiana, de hoc mundo, in nomine Dei Patris omnipotentis, qui te creavit: in nomine Iesu Christi, Filii Dei vivi, qui pro te passus est: in nomine Spiritus Sancti, qui in te effusus est: in nomine gloriosae et sanctae Dei Genetricis Virginis Mariae: in nomine beati Ioseph, inclyti eiusdem Virginis Sponsi: in nomine Angelorum et Archangelorum: in nomine Thronorum et Dominationum: in nomine Principatuum et Potestatum: in nomine Virtutum, Cherubim et Seraphim: in nomine Patriarcharum et Prophetarum: in nomine sanctorum Apostolorum et Evangelistarum: in nomine sanctorum Martyrum et Confessorum: in nomine sanctorum Monachorum et Eremitarum: in nomine sanctarum Virginum, et omnium Sanctorum et Sanctarum Dei. Hodie sit in pace locus tuus, et habitatio tua in sancta Sion. Per eundem Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Prayer:
Depart, O Christian soul, out of this miserable world, in the name of God the Father Almighty, who created thee; in the name of Jesus Christ, the Son of the living God, who suffered for thee; in the name of the Holy Ghost, who sanctified thee; in the name of the glorious and holy Mother of God, the Blessed Virgin Mary; in the name of Blessed Joseph. the illustrious spouse of the Blessed Virgin; in the name of the Angels, Archangels, Thrones, Dominations, Cherubim and Seraphim: in the name of the patriarchs and prophets, of the holy apostles and evangelists, of the holy martyrs and confessors, of the holy monks and hermits, of the holy virgins and of all the Saints of God; let thy place be this day in peace, and thy abode in holy Sion: Through the sanio Christ our Lord. R. Amen.
Oratio:
Deus misericors, Deus clemens, Deus qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata paenitentium deles, et praeteritorum criminum culpas venia remissionis evacuas: respice propitius super hunc famulum tuum N. (hanc famulam tuam N.), et remissionem ominum peccatorum suorum tota cordis confessione poscentem deprecatus exaudi. Renova in eo (ea), piissime Pater, quidquid terrena fragilitate corruptum, vel quidquid diabolica fraude violatum est; et unitati corporis Ecclesiae membrum redemptionis annecte Miserere, Domine, gemituum, miserere lacrimarum eius; et, non habentem fiduciam, nisi in tua misericordia, ad tuae sacramentum reconciliationis admitte. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Prayer:
God of mercy, God of goodness, who according to the multitude of thy mercies, forgivest the sins of the repentant, and graciously remittest the guilt of their past offences, mercifully regard this thy servant, N., and grant him [her] a full discharge from all his [her] sins, who most earnestly begs it of Thee. Renew, O most merciful Father whatever is corrupt in him [her] through human frailty, or by the snares of the enemy; make him [her] a true member of the Church, and let him [her] partake of the fruit of Thy redemption. Have compassion, O Lord, on his [her] tears, and admit him [her], who has no hope but in Thee, to the sacrament of Thy reconciliation: Through Christ our Lord. R. Amen.
Commendo te omnipotenti Deo, carissime frater (carissima soror), et ei, cuius es creatura, committo ; ut, cum humanitatis debitum morte interveniente persoveris, ad auctorem tuum qui te de limo terrae formaverat, revertaris. Egredienti itaque animae tuae de corpore splendidus Angelorum coetus occurrat: iudex Apostolorum tibi senatus adveniat: candidatorum tibi Martyrum triumphator exercitus obviet: liliata rutilantium te Confessorum turma circumdet: iubilantium te Virginum chorus excipiat: et beatae quietis in sinu Patriarcharum te complexus astringat: sanctus Ioseph, morientium Patronus dulcissimus, in magnam spem te erigat: sancta Dei Genetrix Virgo Maria suos benigna oculos ad te convertat: mitis atque festivus Christi Iesu tibi aspectus appareat, qui te inter assistentes sibi iugiter interesse decernat. Ignores omne quod horret in tenebris, quod stridet in flammis, quod cruciat in tormentis. Cedat tibi teterrimus satanas cum satellitibus suis: in adventu tuo, te comitantibus Angelis, contremiscat, atque in aeternae noctis chaos immane diffugiat. Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant qui oderunt eum, a facie eius. Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei: et iusti epulentur, et exsultent in conspectu Dei. Confundantur igitur et erubescant omnes tartareae legiones, et ministri satanae iter tuum impedire non audeant. Liberet te a cruciatu Christus, qui pro te crucifixus est. Liberet te ab aeterna morte Christus, qui pro te mori dignatus est. Constituat te Christus, Filius Dei vivi, intra paradisi sui semper amoena virentia, et inter oves suas te verus ille Pastor agnoscat. Ille ab omnibus peccatis tuis te absolvat, atque ad dexteram suam in electorum suorum te sorte constituat. Redemptorem tuum facie ad faciem videas, et, praesens semper assistens, manifestissimam beatis oculis aspicias veritatem. Constitutus (-a) igitur inter agmina Beatorum, contemplationis divinae dulcedine potiaris in saecula saeculorum. R. Amen. I commend thee, dear brother [sister], to Almighty God and commit thee to His mercy, whose creature thou art; that, having paid the common debt by surrendering thy soul, thou mayest return to thy Maker, who formed thee out of the earth. May, therefore, the noble company of Angels meet thy soul at its departure; may the court of the Apostles receive thee; may the triumphant army of glorious martyrs; meet thee; may the crowd of joyful confessors encompass thee; may the choir of blessed virgins go before thee; and may a happy rest be thy portion in the company of the patriarchs. May St. Joseph. the most tender patron of the dying, inspire thee with a great hope; may the Blessed Virgin Mary, the Mother of God, kindly look upon thee. May Jesus Christ appear to thee with a mild and cheerful countenance, and give thee a place among those who are to be in His presence forever. Mayest thou be a stranger to all who are condemned to darkness, chastised with flames, and punished with torments. May God command thy wicked enemy, with all his evil spirits, to depart from thee. At thy approach, encompassed by Angels, may the infernal spirits tremble and retire into the horrid confusion of eternal night. May thy God arise, and thy enemies be put to flight. May all who hate Him fly before His face; let them vanish like smoke, or as wax before the fire, so let sinners perish in the sight of God. But as to the just, let them rejoice and be happy in His presence. May all the legions of hell be filled with confusion and shame, and let no evil spirit dare to stop thy course to heaven. May Christ Jesus, who was crucified for thee, deliver thee from torments; may He deliver thee from eternal death, who for thy sake vouchsafed to die. May Christ Jesus, the Son of the living God, place thee in His garden of paradise; and may He, the true Shepherd, own thee for one of His flock. May He absolve thee from all thy sins, and place thee at His right hand, in the inheritance of His elect. Oh! may it be thy happiness to behold thy Redeemer face to face; to be ever in His presence, in the beatific vision of that Eternal Truth which is the joy of the blessed. And thus placed among those happy spirits, mayest thou be forever filled with heavenly sweetness. R. Amen.
Oratio:
Suscipe, Domine, servum tuum (ancillam tuam) in locum sperandae sibi salvationis a misericordia tua. R. Amen.
Prayer:
Receive Thy servant, O Lord, into that place, where Thy servant [Thy handmaid] may hope for salvation from Thy mercy. R. Amen.
Libera, Domine, animam servi tui (ancillae tuae) ex omnibus periculis inferni, et de laqueis poenarum, et ex omnibus tribulationibus. R. Amen. Deliver, O Lord, the soul of Thy servant from all the dangers of hell, and from all pain and tribulation. R. Amen.
Libera, Domine, animam servi tui (ancillae tuae), sicut liberasti Henoch et Eliam de communi morte mundi. R. Amen. Deliver, O Lord, the soul of Thy servant, as Thou didst deliver Enoch and Elias from the common death of the world. R. Amen.
Libera, Domine, animam servi tui (ancillae tuae), sicut liberasti Noe de diluvio. R. Amen. Deliver, O Lord, the soul of Thy servant, as Thou didst deliver Noah in the flood. R. Amen.
Libera, Domine, animam servi tui (ancillae tuae), sicut liberasti Abraham de Ur Chaldaeorum. R. Amen. Deliver, O Lord, the soul of Thy servant, as Thou didst deliver Abraham from the midst of the Chaldeans. R. Amen.
Libera, Domine, animam servi tui (ancillae tuae), sicut liberasti Iob de passionibus suis. R. Amen. Deliver, O Lord, the soul of Thy servant, as Thou didst deliver Job from all his afflictions. R. Amen.
Libera, Domine, animam servi tui (ancillae tuae), sicut liberasti Isaac de hostia, et de manu patris sui Abrahae. R. Amen. Deliver, O Lord, the soul of Thy servant, as Thou didst deliver Isaac from being sacrificed by his father. R. Amen.
Libera, Domine, animam servi tui (ancillae tuae), sicut liberasti Lot de Sodomis, et de flamma ignis. R. Amen. Deliver, O Lord, the soul of Thy servant, as Thou didst deliver Lot from Sodom and the flames of fire. R. Amen.
Libera, Domine, animam servi tui (ancillae tuae), sicut liberasti Moysen de manu pharaonis regis Aegyptiorum. R. Amen. Deliver, O Lord, the soul of Thy servant, as Thou didst deliver Moses from the hands of Pharaoh, King of Egypt. R. Amen.
Libera, Domine, animam servi tui (ancillae tuae), sicut liberasti Danielem de lacu leonum. R. Amen. Deliver, O Lord, the soul of Thy servant, as Thou didst deliver Daniel from the lions' den. R. Amen.
Libera, Domine, animam servi tui (ancillae tuae), sicut liberasti tres pueros de camino ignis ardentis, et de manu regis iniqui. R. Amen. Deliver, O Lord, the soul of Thy servant, as Thou didst deliver the three children from the fiery furnace and from the hands of an unmerciful king. R. Amen.
Libera, Domine, animam servi tui (ancillae tuae), sicut liberasti Susannam de falso crimine. R. Amen. Deliver, O Lord, the soul of Thy servant, as Thou didst deliver Susanna from her false accusers. R. Amen.
Libera, Domine, animam servi tui (ancillae tuae), sicut liberasti David de manu regis Saul, et de manu Goliae. R. Amen. Deliver, O Lord, the soul of Thy servant, as Thou didst deliver David from the hands of Saul and Goliath. R. Amen.
Libera, Domine, animam servi tui (ancillae tuae), sicut liberasti Petrum et Paulum de carceribus. R. Amen. Deliver, O Lord, the soul of Thy servant, as Thou didst deliver Peter and Paul out of prison. R. Amen.
Et sicut beatissimam Theclam Virginem et Martyrem tuam de tribus atrocissimis tormentis liberasti, sic liberare digneris animam huius servi tui ( ancillae tuae), et tecum facias in bonis congaudere caelestibus. R. Amen. And, as Thou didst deliver that blessed virgin and martyr, St. Thecla, from most cruel torments, so vouchsafe to deliver the soul of this Thy servant, and bring it to the participation of Thy heavenly joys. R. Amen.
Oratio:
Commendamus tibi, Domine, animam famuli tui N. (famulae tuae N.), precamurque te, Domine Iesu Christe, Salvator mundi, ut, propter quam ad terram misericorditer descendisti, Patriarcharum tuorum sinibus ininuare non renuas. Agnosce, Domine, creaturam tuam, non a diis alienis creatam, sed a te, solo Deo vivo et vero; quia non est alius Deus praeter te, et non est secundum opera tua. Laetifica, Domine, animam eius in conspectu tuo; et ne memineris iniquitatum eius antiquarum et ebrietatum, quas suscitavit furor sive fervor mali desiderii. Licet enim peccaverit, tamen Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum non negavit, sed credidit; et zelum Dei in se habuit, et Deum, qui fecit omnia, fideliter adoravit.
Prayer:
We commend to Thee, O Lord, the soul of this Thy servant N., and beseech Thee, O Jesus Christ, Redeemer of the world, that, as in Thy mercy to him [her] Thou becamest man, so now Thou wouldst vouchsafe to admit him [her] into the number of the blessed. Remember, O Lord, that he [she] is Thy creature, not made by strange gods, but by Thee, the only true and living God; for there is no other God but Thee, and none can work Thy wonders. Let his [her] soul find comfort in The sight, and remember not his [her] former sins, nor any of those excesses which he [she] has fallen into, through the violence of passion and corruption. For although he [she] has sinned, yet he [she] has still retained a true faith in Thee, Father, Son, and Holy Ghost; he [she] has had a zeal for Thy honor, and faithfully adored Thee as God and the Creator of all things.
Oratio:
Delicta iuventutis et ignorantias eius, quaesumus, ne memineris, Domine; sed secundum magnam misericordiam tuam memor esto illius in gloria claritatis tuae. Aperiantur ei caeli, collaetentur illi Angeli. In regnum tuum, Domine, servum tuum (ancillam tuam) suscipe. Suscipiat eum (eam) sanctus Michael Archangelus Dei, qui militiae caelestis meruit principatum. Veniant illi obviam sancti Angeli Dei, et perducant eum (eam) in civitatem caelestem, Ierusalem. Suscipiat eum (eam) beatus Petrus Apostolus, cui a Deo claves regni caelestis traditae sunt. Adiuvet eum (eam) sanctus Paulus Apostolus, qui dignus fuit esse vas electionis. Intercedat pro eo (ea), Sanctus Ioannes, electus Dei Apostolus, cui revelata sunt secreta caelestia. Orent pro eo (ea) omnes sancti Apostoli, quibus a Domino data est potestas ligandi atque solvendi. Intercedant pro eo (ea) omnes Sancti et Electi Dei, qui pro Christi nomine tormenta in hoc saeculo sustinuerunt; ut, vinculis carnis exutus (-a), pervenire mereatur ad gloriam regni caelestis, praestante Domino nostro Iesu Christo: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. R. Amen.
Prayer:
Remember not, O Lord, the sins and ignorances of his [her] youth; but according to The great mercy, be mindful of him [her] in Thy eternal glory. Let the heavens be opened to him [her], and let the Angels rejoice with him [her]. May St. Michael, the Archangel, the chief of the heavenly host, conduct him [her]; may the blessed Angels of God meet him [her] and lead him [her] into the heavenly city Jerusalem; may blessed Peter, the Apostle, to whom were given the keys of the kingdom of heaven, receive him [her]; may holy Paul, the Apostle, and chosen vessel of election, assist him [her]; may St. John, the beloved Disciple, to whom the secrets of heaven were revealed, intercede for him [her]; may all the holy Apostles, to whom was given the power of binding and loosing, pray for him [her]; may all the chosen servants and blessed martyrs of God, who, in this world, have suffered torments for the sake of Christ, intercede for him [her]; that, being delivered from this body of corruption, he [she] may be admitted into the kingdom of heaven: Through the assistance and merits of our Lord Jesus Christ, who liveth and reigneth with the Father and the Holy Ghost, world without end. R. Amen.
Oratio:
Clementissima Virgo Dei Genetrix, Maria, maerentium piissima consolatrix, famuli (-ae) N. spiritum Filio suo commendet: ut, hoc materno interventu, terrores mortis non timeat; sed desideratam caelestis patriae mansionem, ea comite, laetus (-a) adeat. R. Amen.
Prayer:
May the most tender Virgin Mary, Mother of God, the kindest comforter of those that mourn, commend the soul of N., her servant, to her Son, that through her motherly intervention he [she] may not fear the terrors of death, but may with her help, in gladness reach the desire of his [her] heart, our dwelling-place in our heavenly country. R. Amen.
Oratio:
Ad te confugio, sancte Ioseph, Patrone morientium, tibique, in cuius beato transitu vigiles adstiterunt Iesus et Maria, per hoc utrumque carissimum pignus, animam huius famuli (-ae) N. in extremo agone laborantem enixe commendo, ut ab insidiis diaboli, et a morte perpetua, te progente, liberetur, et ad gaudia aeterna pervenire mereatur. Per eundem Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Prayer:
To thee, o blessed Joseph, patron of the dying, may I have recourse. By thy most beloved ones, Jesus and Mary, who held watch at thy holy passing away, I earnestly recommend to thee the soul of this faithful servant N. in his [her] agony, that under thy protection he [she] may be preserved from the wiles of the devil and from eternal death, and that he [she] may be found worthy to enter everlasting joy. Through the same Christ our Lord. R. Amen.
Si vero diutius laboret anima, poterit legi super aegrotum Evangelium S. Ioannis, 17:1-26, 18:1-40, 19:1-42, vel dicuntur Ps. 117 Confitemini Domino, et Ps. 118 Beati immaculati. Si vero diutius laboret anima, poterit legi super aegrotum Evangelium S. Ioannis, 17:1-26, 18:1-40, 19:1-42, vel dicuntur Ps. 117 Confitemini Domino, et Ps. 118 Beati immaculati.
IN EXSPIRATIONE. IN EXSPIRATIONE.
Moriens, si potest, dicat: vel si non potest, assistens sive Sacerdos pro eo clara voce pronuntiet : Iesu, Iesu, Iesu. Moriens, si potest, dicat : vel si non potest, assistens sive Sacerdos pro eo clara voce pronuntiet : Iesu, Iesu, Iesu.
Quod et ea quae sequuntur, ad illius aures, si videbitur, etiam saepius repetat: Quod et ea quae sequuntur, ad illius aures, si videbitur, etiam saepius repetat:
In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Domine Iesu Christe, suscipe spiritum meum.
Sancta Maria, ora pro me.
Maria, mater gratiae, mater misericordiae, tu me ab hoste protege, et hora mortis suscipe.
Sancte Ioseph, ora pro me.
Sancte Ioseph, cum Virgine Sponsa tua, aperi mihi divinae misericordiae sinum.
Iesu, Maria, Ioseph, vobis cor et animam meam dono.
Iesu, Maria, Ioseph, adstate mihi in extremo agone.
Iesu, Maria, Ioseph, in pace vobiscum dormiam et requiescam.
In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Domine Iesu Christe, suscipe spiritum meum.
Sancta Maria, ora pro me.
Maria, mater gratiae, mater misericordiae, tu me ab hoste protege, et hora mortis suscipe.
Sancte Ioseph, ora pro me.
Sancte Ioseph, cum Virgine Sponsa tua, aperi mihi divinae misericordiae sinum.
Iesu, Maria, Ioseph, vobis cor et animam meam dono.
Iesu, Maria, Ioseph, adstate mihi in extremo agone.
Iesu, Maria, Ioseph, in pace vobiscum dormiam et requiescam.
Egressa autem anima, dicitur hoc: Egressa autem anima, dicitur hoc:
R. Subvenite, Sancti Dei, occurrite, Angeli Domini, * Suscipientes animam eius, * Offerentes eam in conspectu Altissimi. R. Subvenite, Sancti Dei, occurrite, Angeli Domini, * Suscipientes animam eius, * Offerentes eam in conspectu Altissimi.
V. Suscipiat te Christus, qui vocavit te, et in sinum Abrahae Angeli deducant te. R. Suscipientes animam eius, * Offerentes eam in conspectu Altissimi. V. Suscipiat te Christus, qui vocavit te, et in sinum Abrahae Angeli deducant te. R. Suscipientes animam eius, * Offerentes eam in conspectu Altissimi.
V. Requiem aeternam dona ei, Domine: et lux perpetua luceat ei. Offerentes eam in conspectu Altissimi. V. Requiem aeternam dona ei, Domine : et lux perpetua luceat ei. Offerentes eam in conspectu Altissimi.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Pater noster... in secreto usque ad:
V. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo.
Our Father... silently until:
V. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo.
V. Requiem aeternam dona ei, Domine. R. Et lux perpetua luceat ei. V. Requiem aeternam dona ei, Domine. R. Et lux perpetua luceat ei.
V. A porta inferi. R. Erue, Domine, animam eius. V. A porta inferi. R. Erue, Domine, animam eius.
V. Requiescat in pace. R. Amen. V. Requiescat in pace. R. Amen.
V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
Oratio:
Oremus. Tibi, Domine, commendamus animam famuli tui N. (famulae tuae N.) ut defunctus (-a) saeculo, tibi vivat, et, quae per fragilitatem humanae conversationis peccata commisit, tu venia misericordissimae pietatis absterge. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen. Si defunctus fuerit sacerdos, post nomen proprium addatur vox sacerdotis.
Prayer:
Oremus. Tibi, Domine, commendamus animam famuli tui N. (famulae tuae N.) ut defunctus (-a) saeculo, tibi vivat, et, quae per fragilitatem humanae conversationis peccata commisit, tu venia misericordissimae pietatis absterge. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen. Si defunctus fuerit sacerdos, post nomen proprium addatur vox sacerdotis.
FORMULA AD IMPERTIENDAM INDULGENTIAM PLENARIAM IN ARTICULO MORTIS. FORMULA AD IMPERTIENDAM INDULGENTIAM PLENARIAM IN ARTICULO MORTIS.
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit caelum et terram. V. Adiutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit caelum et terram.
Ant. Ne reminiscaris, Domine, delicta famuli tui (famulae tuae), neque vindictam sumas de peccatis eius. Ant. Ne reminiscaris, Domine, delicta famuli tui (famulae tuae), neque vindictam sumas de peccatis eius.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Pater noster... secreto usque ad:
V. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo.
Pater noster... secreto usque ad:
V. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo.
V. Salvum (-am) fac servum tuum (ancillam tuam). R. Deus meus, sperantem in te. V. Salvum (-am) fac servum tuum (ancillam tuam). R. Deus meus, sperantem in te.
V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
Oratio:
Oremus. Clementissime Deus, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui neminem vis perire in te credentem atque sperantem: secundum multitudinem miserationum tuarum respice propitius famulum tuum N., quem (famulam tuam N., quam) tibi vera fides et spes christiana commendant. Visita eum (eam) in salutari tuo, et, per Unigeniti tui passionem et mortem, omnium ei delictorum suorum remissionem et veniam clementer indulge; ut eius anima in hora exitus sui te iudicem propitiatum inveniat, et in sanguine eiusdem Filii tui ab omni macula abluta, transire ad vitam mereatur perpetuam. Per eundem Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Prayer:
Oremus. Clementissime Deus, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui neminem vis perire in te credentem atque sperantem: secundum multitudinem miserationum tuarum respice propitius famulum tuum N., quem (famulam tuam N., quam) tibi vera fides et spes christiana commendant. Visita eum (eam) in salutari tuo, et, per Unigeniti tui passionem et mortem, omnium ei delictorum suorum remissionem et veniam clementer indulge; ut eius anima in hora exitus sui te iudicem propitiatum inveniat, et in sanguine eiusdem Filii tui ab omni macula abluta, transire ad vitam mereatur perpetuam. Per eundem Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Tunc, dicto ab uno e Clericis astantibus Confiteor, Sacerdos dicat Misereatur et Indulgentiam, ac deinde: Dominus noster Iesus Christus, Filius Dei vivi, qui beato Petro Apostolo suo dedit potestatem ligandi atque solvendi, per suam piissimam misericordiam recipiat confessionem tuam, et restituat tibi stolam primam, quam in Baptismate recepisti: et ego facultate mihi ab Apostolica Sede tributa, indulgentiam plenariam et remissionem omnium peccatorum tibi concedo. In nomine Patris, et Filii +, et Spiritus Sancti. R. Amen. Tunc, dicto ab uno e Clericis astantibus Confiteor, Sacerdos dicat Misereatur et Indulgentiam, ac deinde: Dominus noster Iesus Christus, Filius Dei vivi, qui beato Petro Apostolo suo dedit potestatem ligandi atque solvendi, per suam piissimam misericordiam recipiat confessionem tuam, et restituat tibi stolam primam, quam in Baptismate recepisti: et ego facultate mihi ab Apostolica Sede tributa, indulgentiam plenariam et remissionem omnium peccatorum tibi concedo. In nomine Patris, et Filii +, et Spiritus Sancti. R. Amen.
Per sacrosancta humanae reparationis mysteria, remittat tibi omnipotens Deus omnes praesentis et futurae vitae poenas, paradisi portas aperiat et ad gaudia sempiterna perducat. R. Amen. Per sacrosancta humanae reparationis mysteria, remittat tibi omnipotens Deus omnes praesentis et futurae vitae poenas, paradisi portas aperiat et ad gaudia sempiterna perducat. R. Amen.
Benedicat te omnipotens Deus, Pater, Filius +, et Spiritus Sanctus. R. Amen. Benedicat te omnipotens Deus, Pater, Filius +, et Spiritus Sanctus. R. Amen.
Si vero infirmus sit adeo morti proximus, ut neque confessionis generalis faciendae, neque praemissarum precum recitandarum suppetat tempus, statim Sacerdos benedictionem ei imperitiatur, dicendo : Ego, facultate mihi ab Apostolica Sede tributa, et remissionem omnium peccatorum tibi concedo. In nomine Patris, et Filii +, et Spiritus Sancti. R. Amen. Si vero infirmus sit adeo morti proximus, ut neque confessionis generalis faciendae, neque praemissarum precum recitandarum suppetat tempus, statim Sacerdos benedictionem ei imperitiatur, dicendo : Ego, facultate mihi ab Apostolica Sede tributa, et remissionem omnium peccatorum tibi concedo. In nomine Patris, et Filii +, et Spiritus Sancti. R. Amen.
Per sacrosancta humanae reparationis mysteria, remittat tibi omnipotens Deus omnes praesentis et futurae vitae poenas, paradisi portas aperiat et ad gaudia sempiterna perducat. R. Amen. Per sacrosancta humanae reparationis mysteria, remittat tibi omnipotens Deus omnes praesentis et futurae vitae poenas, paradisi portas aperiat et ad gaudia sempiterna perducat. R. Amen.
Benedicat te omnipotens Deus, Pater, Filius +, et Spiritus Sanctus. R. Amen. Benedicat te omnipotens Deus, Pater, Filius +, et Spiritus Sanctus. R. Amen.
In casu vero necessitatis sufficit dicere : Ego, facultate mihi ab Apostolica Sede tributa indulgentiam plenariam et remissionem omnium peccatorum tibi concedo, et benedico te. In nomine Patris, et Filii +, et Spiritus Sancti. R. Amen. In casu vero necessitatis sufficit dicere : Ego, facultate mihi ab Apostolica Sede tributa indulgentiam plenariam et remissionem omnium peccatorum tibi concedo, et benedico te. In nomine Patris, et Filii +, et Spiritus Sancti. R. Amen.
Quando huiusmodi Benedictio Apostolica pluribus simul infirmus impertitur, omnia dicuntur semel ut supra, singulari tantum numero in pluralem immutato Quando huiusmodi Benedictio Apostolica pluribus simul infirmus impertitur, omnia dicuntur semel ut supra, singulari tantum numero in pluralem immutato


<- Prev

©copyrighted by Michael Martin

Next->