Contents
Septem Litaniae de Sancto Benedicto
Seven Litanies to St. Benedict (Haeften, 1644)
SBenedictusAb

Benedict van Haeften (Haeftenus) was a Benedictine writer and provost of the Monastery of Afflighem in Belgium. He was born at Utrecht in 1588 and died on 31 July 1648, at Spa, Belgium. He assembled the Litany below from titles given to St Benedict by various authors down through the centuries and thus is an important reference to the origins of many of the titles that appear in Litanies to St Benedict. Haeften's Litany is divided into seven parts, one part for each day of the week. The text below is taken from Haeften's Disquisitionum Monasticarum, Libri XII, Antverpiae apud Petrum Bellerum, 1644.

Kyrie Eleison
R. Kyrie Eleison
 
Christe Eleison
R. Christe Eleison
 
Kyrie Eleison
R. Kyrie Eleison
 
CHRISTE tuas, bone Pastor, oves NOS, quaesumus AUDI,
EXAUDI nostras CHRISTE benigne preces.
CAELESTIS MISERERE PATER, misererier usque
Cui proprium, et miseris nolle negare Patrem.
SALVATOR MUNDI, MISERERE, ter optime, FILI
De Genitrice hominis, de Genitore Dei
Patris amor, natique Patris, sed utrique coaeve,
SPIRITUS ALME DEUS, fons, MISERERE, boni.
SANCTA, hominum MISERERE, TRIAS, DEUS in tribus UNUS.
O Pater ! o Fili! o Spiritus adfer opem!
 
SANCTISSIMA VIRGO MARIA,
SANCTA DEI GENETRIX.
R. Ora pro nobis.
 
CHRISTI purissima MATER,
VIRGINITATIS APEX.
R. Ora pro nobis.
    

DOMINICA
Sunday

NOMEN ET SANCTAE CONVERSATIONIS PRIMORDIA Ex auctoribus:
O sancte Pater BENEDICTE
R. Ora pro nobis.
a) Officium Ecclesiae.
Nomine digne tuo.
R. Ora pro nobis.
b) Gregorius 2 lib. Dial. ut et pleraque alia.
Divini nominis haeres.
R. Ora pro nobis.
c) Gauzbertus Floriac.
Nomine quod meritis.
R. Ora pro nobis.
d) Paulinus de S. Felice Nat. 2 S. Odilo.
Nomen virtutibus aequans.
R. Ora pro nobis.
-
Dux nove militiae.
R. Ora pro nobis.
e) S. Odo, S. Bernard. Turrecremata, Trithemius.
Nursinae gloria gentis.
R. Ora pro nobis.
f) Gregorius et alii.
Nobilitatis honos.
R. Ora pro nobis.
-
Transcendens moribus annos.
R. Ora pro nobis.
g) Ibidem.
Vir, puer, atque senex.
R. Ora pro nobis.
h) Gregorius.
Mundum cum flore relinquens.
R. Ora pro nobis.
i) Idem, Petrus Damianus, Goffridus Vindocinens.
Delicias fugiens.
R. Ora pro nobis.
-
Instaurans vas prece fractum.
R. Ora pro nobis.
k) Gregorius, cap. I.
Vas cruce comminuens.
R. Ora pro nobis.
l) Cap. 3.
Rigida sub rupe quiescens.
R. Ora pro nobis.
m) Cap. I.
Cum studium omne Deus.
R. Ora pro nobis.
-
Romani pauper alumne.
R. Ora pro nobis.
n) Cap. I, et Goffrid. Vindocinens.
Nil nisi Numen amans.
R. Ora pro nobis.
n) Gregorius in Praefat.

FERIA SECUNDA
Monday

EXERCITIA MORTIFICATIONIS Ex auctoribus:
Squalentis cultor eremi.
R. Ora pro nobis.
a) Gregorius et Petrus Damianus et S. Thomas.
Vas sine labe nitens.
R. Ora pro nobis.
b) Brev. Mon. ex c. 50. Eccli.
Abigens per vulnera vulnus.
R. Ora pro nobis.
c) Gregorius Zacharia, c. 2
Cyprida vepre domans.
R. Ora pro nobis.
-
Rosa duris eruta spinis.
R. Ora pro nobis.
d) Ibidem.
Carni inimice tuae.
R. Ora pro nobis.
e) Breviar. Monast. Goffrid. Vindoc. et Birgitta.
Saecli calcator et hostis.
R. Ora pro nobis.
f) Goffrid. Vindoc.
Grandis amice Crucis.
R. Ora pro nobis.
-
Crucifixi in vulnere degens.
R. Ora pro nobis.
g) Idem.
Cui via trita Crucis.
R. Ora pro nobis.
h) Hildegardis.
Excelsi culminis osor.
R. Ora pro nobis.
i) Zacharias et Dionys. Carthus.
Corde humili patiens.
R. Ora pro nobis.
-
Mundani pulveris expers.
R. Ora pro nobis.
k) Goffrid. Vindoc.
Simplicitate placens.
R. Ora pro nobis.
l) Zacharias.
Optans prae laude labores.
R. Ora pro nobis.
m) Gregorius cap. I, et Goffrid. Vindoc.
Cui favor omnis onus.
R. Ora pro nobis.
-
Morum praeclare Magister.
R. Ora pro nobis.
n) Gregorius et Zacbarias Cap. 2.
Plebis origo novae.
R. Ora pro nobis.
-

FERIA TERTIA
Tuesday

VIRTUTES Ex auctoribus:
Spirans VIRTUTIS imago.
R. Ora pro nobis.
a) Zacharias et Trithem.
Religionis apex.
R. Ora pro nobis.
b) Zacharias.
O paupertatis amator.
R. Ora pro nobis.
c) Goffrid. Vindoc.
Sobrie, iuste, pie.
R. Ora pro nobis.
d) Trithemius.
Taciturni norma silenti.
R. Ora pro nobis.
-
Gemma pudicitiae.
R. Ora pro nobis.
e) Aimoinus.
Inimici funera plangens.
R. Ora pro nobis.
f) Gregorius, c. 8.
Vincere docte malum.
R. Ora pro nobis.
-
Inopum qui factus asylum.
R. Ora pro nobis.
g) Hugo Capetus apud. Helgaldum.
Maxime spretor opum.
R. Ora pro nobis.
-
Verum solamen egentum.
R. Ora pro nobis.
h) Gregorius, c. 28 et 29.
Firma columna Domus.
R. Ora pro nobis.
i) S. Bertharius Mart. Wern. Rolevinck, Baronius.
Altissime contemplator.
R. Ora pro nobis.
k) Gregorius, c. 3 et 35. Dion. Carth. Trithem.
In prece pervigilans.
R. Ora pro nobis.
l) Gregorius c. 35.
Dio succense calore.
R. Ora pro nobis.
m) Birgitta, Trithem.
Saucie amore Dei.
R. Ora pro nobis.
n) Zacharias et Petr. Venerab. et Hildegardis.
Columen, lumenque tuorum.
R. Ora pro nobis.
-
Praesidium populi.
R. Ora pro nobis.
o) Hugo Capetus

FERIA QUARTA
Wednesday

GESTA ET MIRACULA Ex auctoribus:
Pulsus cui cessit Apollo.
R. Ora pro nobis.
a) Cap. 8.
Fana profana movens.
R. Ora pro nobis.
b) Ibid.
Tellus cui paret, et unda.
R. Ora pro nobis.
c) Cap. 24, d) cap. 7.
Cui nigra paret avis.
R. Ora pro nobis.
e) Haec omnia ex Gregorius et Zacharias cap. 8
Totilae formido tyranni.
R. Ora pro nobis.
f) Cap. 14.
Colla superba domans.
R. Ora pro nobis.
g) Cap. 15 & 31
Venturi conscius aevi.
R. Ora pro nobis.
h) Cap. 15 et 17.
Cordis operta videns.
R. Ora pro nobis.
i) Cap. 20.
Alapa cacodemona pellens.
R. Ora pro nobis.
k) Cap. 30.
Quem stygis antra timent.
R. Ora pro nobis.
l) Cap. 8, 9 et 10.
Nummos cui misit Olympus.
R. Ora pro nobis.
m) Cap. 27.
Qui capis aethre dapes.
R. Ora pro nobis.
n) Cap. 21.
Obtutu vincula solvens.
R. Ora pro nobis.
o) Cap. 31.
Multiplicans oleum.
R. Ora pro nobis.
p) Cap 29.
Morbi genus omne repellens.
R. Ora pro nobis.
q) Cap. 26 et 27.
Mortua vivificans.
R. Ora pro nobis.
r) Cap. 11 et 32.
Requiem dans carne solutis.
R. Ora pro nobis.
s) Cap. 23 et 24.
Daemona calce premens.
R. Ora pro nobis.
t) Cap. 16.

FERIA QUINTA
Thursday

PRISCORUM IMITATIO Ex auctoribus:
Sacri bone Pastor ovilis.
R. Ora pro nobis.
-
Optima forma gregis.
R. Ora pro nobis.
a) Gregorius cap. 3 et 36
Veterum pius assecla Patrum.
R. Ora pro nobis.
b) Goffrid. Vindoc.
Prole Abraham referens.
R. Ora pro nobis.
c) Missale et Brev. Monast.
Ceu Moses Legifer alter.
R. Ora pro nobis.
d) S. Odo, Bernard., Hildegard., Goffrid. Vindoc., S. Thomas.
Dux Gedeona sequens.
R. Ora pro nobis.
e) Aimoinus.
Mitis Davidis ad instar.
R. Ora pro nobis.
f) Gregorius cap. 8.
Nec Salomone minor.
R. Ora pro nobis.
g) S. Bruno Carthus.
Thesbytae imitator Eliae.
R. Ora pro nobis.
h) Gregorius c. 8, Missale Mon.
Verbo operaque potens.
R. Ora pro nobis.
-
Elisaei facta reducens.
R. Ora pro nobis.
i) Aimoinus, Missale Monast.
Spiritualis homo.
R. Ora pro nobis.
k) S. Odo.
Renovans miracula prisca.
R. Ora pro nobis.
l) Aimoinus.
In cruce victor ovans.
R. Ora pro nobis.
m) Gregorius cap. 3 et 9.
Caelestis tramitis index.
R. Ora pro nobis.
n) Paulus Diac.
Regulae imago tuae.
R. Ora pro nobis.
o) Gregorius Zacharias cap. 36.
Totus cui panditur orbis.
R. Ora pro nobis.
p) Gregorius cap. 35.
Cui patet aula Dei.
R. Ora pro nobis.
q) Idem cap. 37, Aimoin., Diony. Carthus.

FERIA SEXTA
Friday

COMPARATIONES VARIAE Ex auctoribus:
Rutilans et amabile fidus.
R. Ora pro nobis.
a) Paulus Diac. Goffrid. Vind. S. Odo. et S. Odilo.
Lucifer exoriens.
R. Ora pro nobis.
b) Bonizo Sutriens. Episc. et Mart. Gord. in vit. S. Placid.
Face fulgens Cynthia plena.
R. Ora pro nobis.
c) Missal.Monast.ex Eccl. 50.
Sol nove, salque soli.
R. Ora pro nobis.
d) S. Odo Baron.
Fulvo vas dignius auro.
R. Ora pro nobis.
e) Missale Monast. ex Eccli. 50.
Fructuum Oliva ferax.
R. Ora pro nobis.
f) Ibidem.
Rectissima regula vitae.
R. Ora pro nobis.
-
Nardus odora nimis.
R. Ora pro nobis.
g) Brev. Monast.
Speculum pietatis avitae.
R. Ora pro nobis.
-
Fons salientis aquae.
R. Ora pro nobis.
h) Missale et Hildegard.
Vitae nobile lignum.
R. Ora pro nobis.
i) Bernard. et Antonin.
O Cyparisse virens.
R. Ora pro nobis.
k) Missale Monast.
Spatioso palmite vitis.
R. Ora pro nobis.
l) Trithemius.
De Libano alta Cedrus.
R. Ora pro nobis.
m) Missale Monast.
Myrrham redolens et aroma.
R. Ora pro nobis.
n) Trithemius.
Thuris odore fragrans.
R. Ora pro nobis.
o) Missale Monast.
Lumen venerabile mundi.
R. Ora pro nobis.
p) S. Odo, et Baron.
Gloria magna poli.
R. Ora pro nobis.
-

SABBATO
Saturday

SANCTORUM ORDINIBUS COLLATUS Ex auctoribus:
Cherubim bene iuncte catervis.
R. Ora pro nobis.
a) Breviar. Monast.
Vir specie Angelica.
R. Ora pro nobis.
b) Ibid. Zacharias, Goffrid. Vindoc., Odo & Birgitta.
Caput Ordinis, et Patriarcha.
R. Ora pro nobis.
c) Missale, Breviar. Monast. Beda, Wern. Rolevinck. Baron.
Magnae Propheta Dei.
R. Ora pro nobis.
d) Gregorius c. 12, 13, 15, 17,18, 19 Breviar. Monast. Trith.
Vitae sectator IESU.
R. Ora pro nobis.
e) Petrus Dam. et Hildegardis, Stephanus III Papa.
Doctor Apostolice.
R. Ora pro nobis.
f) S. Maurus apud Faustum, Goffrid. Vindoc, Petrus Dam., Beda, Bonizo Turrecremata.
O gloria Confessorum.
R. Ora pro nobis.
g) Breviar. Monast. Faustus et S. Bernard.
Martyribus similis.
R. Ora pro nobis.
h) Breviar. Bursfeld., S. Mechtildis.
Abbatum idea bonorum.
R. Ora pro nobis.
i) S. Bernard. Steph. III.
Caenobiale iubar.
R. Ora pro nobis.
-
Monachorum cincte corona.
R. Ora pro nobis.
k) Missale Monast.
Inclyte Dux ovium.
R. Ora pro nobis.
l) Trithem.
Non laese cupidinis aestu.
R. Ora pro nobis.
m) Gregorius Zacharias c. 2.
Virginitate cluens.
R. Ora pro nobis.
n) Hildegardis.
Iustorum pneumate plene.
R. Ora pro nobis.
o) Gregorius c. 8 Goffrid. Vindoc.
Numine plene Dei.
R. Ora pro nobis.
p) Hildegardis, Birgitta, Dionys. Carthus.
Sanctissime Caenobiarcha.
R. Ora pro nobis.
-
O BENEDICTE Dei.
R. Ora pro nobis.
q) Gregorius et alii passim.


<- Prev

©copyrighted by Michael Martin

Next->