Contents
Tres Litaniae de Sancto Patre Nostro Benedicto, Monachorum Patriarcha
Three Litanies to Our Holy Father St Benedict, Patriarch of Monks
SBenedictusAb

The three Litanies below are appended to a copy of St Benedict's Rule printed at Douai in 1645. It is from these three Litanies that John Alphonsus Morrall composed his Novena of Litanies to St Benedict that appears in his "Manual of Devotions to Our Holy Father Saint Benedict", 1861. The first of these three Litanies appears to be an abridged version of the one appearing in Theodore Gangelt's works.

I. LITANIAE

De Sancto Patre Nostro Benedicto Monachorum Patriarcha.
Kyrie eleison.
R. Kyrie eleison.
Christe eleison.
R. Christe eleison.
Kyrie eleison.
R. Kyrie eleison.
Christe audi nos.
R. Christe exaudi nos.
Pater de caelis Deus,
R. miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus,
R. miserere nobis.
Spiritus sancte Deus,
R. miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus,
R. miserere nobis.
Sancta Maria,
R. ora pro nobis.
Sancta Dei genetrix,
R. ora pro nobis.
Sancta Virgo Virginum,
R. ora pro nobis.
Sancta Maria speculum monasticae perfectionis,
R. ora pro nobis.
Sancte Pater Benedicte,
R. ora pro nobis.
Sancte Benedicte amator castitatis,
R. ora pro nobis.
S.B. amator caritatis,
R. ora pro nobis.
S.B. amator omnium virtutum,
R. ora pro nobis.
S.B. bone consolator afflictorum,
R. ora pro nobis.
S.B. benigne dilector proximorum,
R. ora pro nobis.
S.B. bone custos fratrum tuorum,
R. ora pro nobis.
S.B. imitator Iesu Christi,
R. ora pro nobis.
S.B. amator crucis,
R. ora pro nobis.
S.B. contemptor mundi,
R. ora pro nobis.
S.B. calcator saeculi,
R. ora pro nobis.
S.B. contemptor mundanarum voluptatum,
R. ora pro nobis.
S.B. profligator cacodaemonum,
R. ora pro nobis.
S.B. dux sacrae militiae,
R. ora pro nobis.
S.B. auctor nostrae religionis,
R. ora pro nobis.
S.B. instaurator vitae monasticae,
R. ora pro nobis.
S.B. doctor disciplinae,
R. ora pro nobis.
S.B. speculum perfectionis,
R. ora pro nobis.
S.B. stella religionis,
R. ora pro nobis.
S.B. decus Ecclesiae Catholicae,
R. ora pro nobis.
S.B. regula paupertatis,
R. ora pro nobis.
S.B. flos castitatis,
R. ora pro nobis.
S.B. magister oboedientiae,
R. ora pro nobis.
S.B. magister discretionis,
R. ora pro nobis.
S.B. exemplum humilitatis,
R. ora pro nobis.
S.B. norma abstinentiae,
R. ora pro nobis.
S.B. praeceptor taciturnitatis,
R. ora pro nobis.
S.B. flos pietatis,
R. ora pro nobis.
S.B. flos religiositatis,
R. ora pro nobis.
S.B. flos sanctitatis,
R. ora pro nobis.
S.B. decor totius honestatis,
R. ora pro nobis.
S.B. lux devotionis,
R. ora pro nobis.
S.B. lux orationis,
R. ora pro nobis.
S.B. lux contemplationis,
R. ora pro nobis.
S.B. exemplum fratrum tuorum,
R. ora pro nobis.
S.B. exemplum religiosorum,
R. ora pro nobis.
S.B. exemplum virtutum omnium,
R. ora pro nobis.
S.B. templum S. Spiritus,
R. ora pro nobis.
S.B. protector ad te clamantium,
R. ora pro nobis.
S.B. protector tui ordinis,
R. ora pro nobis.
S.B. Patriarcha Monachorum,
R. ora pro nobis.
S.B. pater tuorum devotorum,
R. ora pro nobis.
S.B. resuscitator mortuorum,
R. ora pro nobis.
S.B. operator miraculorum,
R. ora pro nobis.
S.B. assecla patriarcharum,
R. ora pro nobis.
S.B. compar prophetarum,
R. ora pro nobis.
S.B. sectator apostolorum,
R. ora pro nobis.
S.B. similis martyrum,
R. ora pro nobis.
S.B. gemma abbatum,
R. ora pro nobis.
S.B. imitator anachoretarum,
R. ora pro nobis.
S.B. gloria confessorum,
R. ora pro nobis.
S.B. consors virginum,
R. ora pro nobis.
S.B. collega Sanctorum omnium,
R. ora pro nobis.
S.B. victor et triumphator tentationum,
R. ora pro nobis.
S.B. victor et triumphator mundi,
R. ora pro nobis.
S. B. victor et triumphator daemonum,
R. ora pro nobis.
Propitius esto,
R. parce nobis Domine.
Propitius esto,
R. Exaudi nos Domine.
A praevaricatione mandatorum tuorum,
R. libera nos, Domine.
A transgressione votorum nostrorum,
R. libera nos, Domine.
Ab incursu omnium malorum,
R. libera nos, Domine.
Per sanctam conversionem Patris nostri Benedicti,
R. libera nos, Domine.
Per exemplarem vitam eius,
R. libera nos, Domine.
Per sanctam paupertatem eius,
R. libera nos, Domine.
Per ardentissimam caritatem eius,
R. libera nos, Domine.
Per mundissimam castitatem eius,
R. libera nos, Domine.
Per profundam humilitatem eius,
R. libera nos, Domine.
Per ferventissimas orationes eius,
R. libera nos, Domine.
R.  
Per sancta ieiunia eius,
R. libera nos, Domine.
Per sancta silentia eius,
R. libera nos, Domine.
Per admirabilem abstinentiam eius,
R. libera nos, Domine.
Per merita et intercessiones eius,
R. libera nos, Domine.
Peccatores,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut perfectum amorem tuum effundere, et in nobis conservare digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut perfectam mortificationem sensuum et propriae voluntatis nostrae nobis donare digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut veram conversionem morum secundum regulam S. Benedicti nobis largiri digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut disciplinam monasticam in nobis augere et conservare digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut continuum in virtutum acquisitione profectum nobis concedere digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut ordinem nostrum amplificare et tueri digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut perseverantiam in tuo sancto servitio nobis donare digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Pater Deus piissime,
R. audi nos.
Fili Deus dulcissime,
R. exaudi nos.
Spiritus sancte Deus benignissime,
R. miserere nobis.
Christe audi nos,
R. Christe exaudi nos.
Kyrie eleison.
R. Kyrie eleison.
Christe eleison.
R. Christe eleison.
Kyrie eleison.
R. Kyrie eleison.
V. Ora pro nobis S. P. Benedicte.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oratio: Omnipotens sempiterne Deus, qui per gloriosa beati Benedicti abbatis exempla, humilitatis nobis triumphale ostendisti iter: da, quaesumus, ut viam placitae tibi oboedientiae, per quam ille venerabilis Pater noster antecessit illaesus, nos praeclaris meritis eius adiuti, sine errore sequamur.
Excita, quaesumus Domine, in Ecclesia tua Spiritum, cui B. Benedictus abbas servivit, ut eodem nos replente, studeamus amare, quod amavit ; et opere exercere, quod docuit.
Deus qui nos a saeculi vanitate conversos, ad bravium supernae vocationis accendis, pectoribus nostris purificandis illabere, et gratiam nobis, qua in te perseveremus, infunde: ut protectionis tuae muniti praesidiis, quod te donante promisimus, impleamus: et nostrae professionis executores effecti, ad ea, quae perseverantibus in te promittere dignatus es, pertingamus. Per Dominum nostrum etc. Amen.

II. ALIAE DE EODEM

Kyrie eleison.
R. Kyrie eleison.
Christe eleison.
R. Christe eleison.
Kyrie eleison.
R. Kyrie eleison.
Christe audi nos.
R. Christe exaudi nos.
Pater de caelis Deus,
R. miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus,
R. miserere nobis.
Spiritus sancte Deus,
R. miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus,
R. miserere nobis.
Sancta Maria,
R. ora pro nobis
Sancta Dei genetrix,
R. ora pro nobis.
Sancta Virgo virginum,
R. ora pro nobis.
Sancte Pater Benedicte,
R. ora pro nobis.
Pater venerande,
R. ora pro nobis.
Pater amande,
R. ora pro nobis.
Pater admirande,
R. ora pro nobis.
Benedictionibus cumulatissime,
R. ora pro nobis.
Religionis amor,
R. ora pro nobis.
Austeritatis deliciae,
R. ora pro nobis.
Mortificationis typus,
R. ora pro nobis
A puero sanctitate pollens,
R. ora pro nobis.
Eremitici cultus amantissime,
R. ora pro nobis.
Silentii quaesitor,
R. ora pro nobis.
A Romano paste,
R. ora pro nobis.
Ruricolarum didascale,
R. ora pro nobis.
Sentibus obvolute,
R. ora pro nobis.
Domitor carnis,
R. ora pro nobis.
Libidinis extinctor,
R. ora pro nobis.
Vitae instaurator Apostolicae,
R. ora pro nobis.
Doctor perfectionis,
R. ora pro nobis.
Regularum concinnator,
R. ora pro nobis.
Coenobiorum fundator,
R. ora pro nobis.
Praeceptorum cultor integerrime,
R. ora pro nobis.
Errantium redux prudentissime,
R. ora pro nobis.
Mortis spoliator,
R. ora pro nobis.
Maleficiorum explosor,
R. ora pro nobis.
Monstrorum calcator,
R. ora pro nobis.
Futurorum cognitor,
R. ora pro nobis.
Innumerae sobolis parens,
R. ora pro nobis.
Athletas fidei multos accingens,
R. ora pro nobis.
Egregia Religionis columina parans,
R. ora pro nobis.
Ecclesiae paradisum irrigans,
R. ora pro nobis.
Virtutum rivulos effundens,
R. ora pro nobis.
Domum Dei mirifice decorans,
R. ora pro nobis.
Maurum super aquas incedere faciens,
R. ora pro nobis.
Placidum ab aquis liberans,
R. ora pro nobis.
Sororis animam in caelum volantem videns,
R. ora pro nobis.
Cuius divitiae paupertas,
R. ora pro nobis.
Cuius deliciae castitas,
R. ora pro nobis
Cuius dignitas oboedientia,
R. ora pro nobis.
Cuius imperium humilitas,
R. ora pro nobis.
Tandem in caelo triumphans,
R. ora pro nobis.
Christum aeterno amore complectens,
R. ora pro nobis.
Angelorum choris adiuncte,
R. ora pro nobis.
Inter Patriarchas elevate,
R. ora pro nobis.
Prophetarum consors effecte,
R. ora pro nobis.
Apostolorum collegio sociate,
R. ora pro nobis.
Martyrum rosis adornate,
R. ora pro nobis.
Confessorum sanctissime,
R. ora pro nobis.
Monachorum praestantissime,
R. ora pro nobis.
Virginum liliis redimite,
R. ora pro nobis.
Electorum contubernio gloriose,
R. ora pro nobis.
Arcus refulgens in nebulis gloriae,
R. ora pro nobis.
Multis iter ad sidera pandens,
R. ora pro nobis.
Ut Christum in te glorificemus,
R. ora pro nobis.
Ut te toto pectore imitemur,
R. ora pro nobis.
Ut status nostri amore ferveamus,
R. ora pro nobis.
Ut caritatem possideamus,
R. ora pro nobis.
Ut cruci Christi adhaereamus,
R. ora pro nobis.
Ut paenitentiae palaestram decurramus,
R. ora pro nobis.
Ut vitam virtutibus plenam agamus,
R. ora pro nobis.
Ut felici morte desinamus,
R. ora pro nobis.
Ut vitae bravium consequamur,
R. ora pro nobis.
Antiphona:
Oramus te beatissime confessor Dei, et dux gloriose agminis monastici Benedicte: ut pro gregis huius aeterna salute perpetuus intercessor digneris existere.
V. Dilectus Deo et hominibus iustus.
R. Cuius memoria in benedictione est.
Oremus:
Quos pii confessoris tui Benedicti voluisti Domine magisterio erudiri, eius (quaesumus) meritis dignare nos ab insidiatoris fraude protegere. Per Christum Dominum nostrum.

III. ALIAE DE EODEM

Kyrie eleison.
R. Kyrie eleison.
Christe eleison.
R. Christe eleison.
Kyrie eleison.
R. Kyrie eleison.
Christe audi nos.
R. Christe exaudi nos.
Pater de caelis Deus,
R. miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus,
R. miserere nobis.
Spiritus sancte Deus,
R. miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus,
R. miserere nobis.
Sancta Maria, Religionum omnium mater et advocata,
R. ora pro nobis.
Sancte Pater Benedicte,
R. ora pro nobis.
Pater plurimorum ordinum monasticorum et militarium,
R. ora pro nobis.
Pater multorum Sanctorum,
R. ora pro nobis.
Pater multorum martyrum,
R. ora pro nobis.
Pater multorum pontificum et confessorum,
R. ora pro nobis.
Pater multarum virginum et viduarum,
R. ora pro nobis.
Abraham novi testamenti,
R. ora pro nobis.
Aniceae nobilitatis, propriique stemmatis contemptor egregie,
R. ora pro nobis.
Amator solitudinis,
R. ora pro nobis.
Motuum carnalium repressor admirabilis,
R. ora pro nobis.
Flagellum daemoniorum,
R. ora pro nobis.
Patrator miraculorum admirande,
R. ora pro nobis.
Prophetiae spiritu clarissime,
R. ora pro nobis.
Revelator arcanorum humani cordis,
R. ora pro nobis.
Lux nostrae religionis,
R. ora pro nobis.
Magnum decus ordinis ascetici,
R. ora pro nobis.
Abbatum gemma,
R. ora pro nobis.
Vitae nostrae norma,
R. ora pro nobis.
Illustrator ecclesiae catholicae,
R. ora pro nobis.
Propagator fidei Christianae,
R. ora pro nobis.
Oliva fructifera in domo Domini,
R. ora pro nobis.
Candelabrum aureum in templo Dei,
R. ora pro nobis.
Per generosam fugam, qua Roma recessisti,
R. Intercede pro nobis.
Per varios labores, quos in eremo passus fuisti,
R. Intercede pro nobis.
Per abstinentiam et ieiunia tua,
R. Intercede pro nobis.
Per miracula tua,
R. Intercede pro nobis.
Per insignes victorias, quibus calcato mundo, ac daemone triumphasti,
R. Intercede pro nobis.
Per spiritum prophetiae, quo claruisti,
R. Intercede pro nobis.
Per merita sanctorum omnium, quos caelo genuisti,
R. Intercede pro nobis.
Per egregios labores tot pontificum Romanorum, qui ad ecclesiae Dei regimen ab instituto tuo assumpti fuere,
R. Intercede pro nobis.
Per sanctam humilitatem Imperatorum, regum, aliorumque dynastarum, qui suavissimo regulae tuae iugo colla submisere,
R. Intercede pro nobis.
Per sudores Apostolorum ordinis tui, qui ad conversionem gentium intenderunt,
R. Intercede pro nobis.
Per gemitus abbatum, et praelatorum, qui iugo subditorum suorum pressi pro Christo patienter anhelavere,
R. Intercede pro nobis.
Per effusionem sanguinis monachorum tuorum, qui dira passi meruerunt praemia aeterna,
R. Intercede pro nobis.
Per choros sanctarum virginum, quae tuo sancto ductu venerunt ad regna caelestia,
R. Intercede pro nobis.
Ut iam inter sanctos et electos annumeratus propitium nobis Dominum conciliare digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut per abstinentiam, paupertatem, et castitatem Deo, Tibique promissam ad caelestia pervenire valeamus,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut ab ingruentibus bellorum periculis nos et nostra vindicare digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut auxiliante Domino a peste, fame, et mala morte liberemur,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut abbatem nostrum incolumem diu conservare, et oneri ferendo parem efficere dignetur Dominus,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut veram conversionem morum secundum sanctam tuam regulam nobis impetrare digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut animabus fratrum, sororum, amicorum, et benefactorum ordinis nostri requiem aeternam concedat Dominus,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut consummato huius agonis decursu, tecum quoque regnare mereamur,
R. Te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. Parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. Exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. miserere nobis.
Kyrie eleison.
R. Kyrie eleison.
Christe eleison.
R. Christe eleison.
Kyrie eleison.
R. Kyrie eleison.
Pater noster....
Et ne nos inducas in tentationem,
Sed libera nos a malo.
V. Ora pro nobis Sancte Pater Benedicte,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus:
Omnipotens sempiterne Deus, qui carnis eductum ergastulo Beatum Confessorem tuum Sanctum Benedictum sublevasti ad caelum, concede, quaesumus, tuis famulis, eius commemorationem celebrantibus, cunctorum veniam delictorum, ut qui exultantibus animis eius claritati congaudent, ipso apud te interveniente consocientur et meritis: Per Dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Oratio Ad S. Patrem Benedictum

O Gloriosissime cultor Dei, nomine et vita Benedicte, sanctissime Pater, et Dux Monachorum, conserva et adiuva nos tuis sanctissimis patrociniis in agone monasticae professionis certamen, ut gladio spiritali amputemus carnis, et spiritus inquinamenta, et ut sceptrum superbi exactoris nostra conversione superemus.
Pater sancte, ac Patrone inclyte obnixe etiam postulamus, quatenus omnibus horis ac momentis nostrae servitutis munus sempiternae Trinitati offerre digneris : ut quod nostra non exigunt merita, tua nobis gloriosa impetrent suffragia.
O Dux egregie, qui dira carnis incendia divini amoris igne superasti, te supplices rogamus ac petimus, ut misericordiam Dei incessanter pro nobis interpellas, quatenus cor nostrum et renes nostros igne Spiritus sancti exurat, tribuatque nobis concupiscentias carnis refraenare, passiones irae et invidiae edomare, nec non et cor nostrum exercitiis virtutum ornatum ipse visitando inhabitare dignetur: Qui in Trinitate cum Patre et Filio vivit, et regnat Deus per omnia &c.

Oratio per merita S. Benedicti ad Iesum Christum

Pietatem tuam, Iesu mitissime, humiliter deprecor per merita et intercessiones beati Benedicti sanctissimi confessori tui, ut cordis mei tenebras lumine caelestis sapientiae illustrare, mentem meam ad superna dirigere, affectiones sanctas, et cor mundum in me creare, ac iusta augens desideria, perfecta docens opera, me in tuo sancto famulatu confortare, et adiuvare digneris, quatenus tua ineffabili largiente clementia, bonum propositum laudabiliter compleam, ipsum imitando, qui eiusdem sanctae professionis forma lucidissima, non solum ore, sed opere et veritate, ac summa perfectionis virtute in tota enituit Ecclesia; teque Iesu pie vera caritate diligens, tibi in hac mortalitate placere, et post hanc vitam perenniter in te merear gaudere. Et tu beatissime Pater Benedicte, sis fragilitatis meae pius apud misericordiam Redemptoris nostri adiutor, ut per tuas dignas preces omnium peccatorum meorum, negligentiarum et omissionum plenam a Domino Deo indulgentiam consequi, et illorum consortio, qui tua sanctissima imitati fuerint vestigia, perpetuo in caelis merear associari: Te praestante Iesu Christe Salvator mundi, qui vivis et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.


<- Prev

©copyrighted by Michael Martin

Next->