Contents
Officium Parvum de S. Antonio Paduano
SAntoniusDePadova

Ordinaria
Ad Matutinum
V. Domine labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
Ad Completorium
V. Converte nos, Deus salutaris noster.
R. Et averte iram tuam a nobis.
Ad Horas Omnes
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Alleluia*.
*A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur:
Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Ad Matutinum
Initium
DUM mundi in deliciis
solet ambulare
inventus, capita vitiis
aspera vitare,
et sensualitatibus
pravis indulgere,
se statuit Antonius
Deo devovere.
Conclusio
Ad Primam
Initium
AURELIANAM primitus
regulam professus,
in arduis virtutibus
miros fecit gressus:
vitam deinde pauperum
elegit Minorum,
quem movit constans Martyrum
mors Marochiorum.
Conclusio
Ad Tertiam
Initium
ANTONII sub nomine
zelo Dei ductus,
praeclaros sanctimoniae
mox produxit fructus:
Diebus dum et noctibus
precibus vacabat,
Et austeris operibus
carnem macerabat.
Conclusio
Ad Sextam
Initium
PRAECONIO deinde inclytus
Verbi Dei factus,
id successive caelitus
est talentum nactus;
ut doceret impios
semitam virtutis,
et revocaret devios
in vitam salutis.
Conclusio
Ad Nonam
Initium
IN Scripturae codicibus
ita versabatur,
praeripere quod omnibus
palmam videbatur:
sacrorum inde codicum
arca est vocatus,
recte Doctorum omnium
gemma nuncupatus.
Conclusio
Ad Vesperas
Initium
IMPUGNATOR acerrimus
fit haereticorum,
terror et pavor maximus
turbae paganorum:
eliminator criminum
morumque corrector,
salus periclitantium,
clientum protector.
Conclusio
Ad Completorium
Initium
MULTIS tandem laboribus
fractus aegrotabat,
suamque circumstantibus
mortem nuntiabat:
istam dum Fratres populo
volunt occultare,
inventa mox in oppido
coepit divulgare.
Conclusio
Conclusio Horae
Ant. O Proles Hispaniae, pavor infidelium, nova lux Italiae, nobile depositum urbis Paduanae: fer, Antoni, gratiae Christi patrocinium, ne prolapsis veniae tempus breve creditum defluat inane.
V. Ora pro nobis, beate Antoni.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus
Ecclesiam tuam, Deus, Beati Antonii Confessoris tui deprecatio votiva laetificet, ut spiritualibus semper muniatur auxiliis, et gaudiis perfrui mereatur aeternis. Per Dominum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Ad Commendatio
HAS Horas canonicas cum devotione
dixi, sancte Antoni, hac intentione,
ut me iuves in omni tribulatione,
mihi quoque praesens sis mortis in agone,
dignus ut efficiar caeli regione. Amen.

Latin from "Orate Fratres, seu Euchologium ad Usum Sacerdotum et Clericorum", P. Gaudentius, 1901



<- Prev

©copyrighted by Michael Martin

Next->