Contents
ORATIONES S. ALFONSI MARIAE DE LIGORIO singulis hebdomadae diebus distributae
PostMissam

Composed by St. Alphonsus Liguori (1696 - 1787).

Die dominica
Amantissime Iesu, Redemptor et Deus, adoro te praesentem in pectore meo sub speciebus panis et vini, quibus factus es cibus et potus animae meae. Sit infinite benedictus adventus tuus ad animam meam, Deus meus, et pro tanto beneficio tibi ex intimo corde gratias ago, et doleo eo quod digne tibi grates rependere non valeo.
Et quasnam dignas gratiarum actiones habere posset humilis villicus, si rustica in domo sua ab ipso suo rege se visitatum videret, nisi ad illius pedes procumbere et tacito admirari et laudare tantam dignationem?
Procido ergo coram te, o Rex divine, o Iesu dulcissime, teque adoro ex abysso vilitatis meae. Coniungo adorationem meam adorationi, quam tibi praestitit beatissima Virgo Maria, quando in uterum suum sacrosanctum te recepit, et quo ipsa te amavit amore, eodem te prosequi vellem.
O Redemptor amabilis, tu hodie verbis meis oboediens, de caelo in manus meas descendisti: et ego? eheu! quoties, praeceptis tuis inoboediens, te, ingrato animo, sprevi et gratiam et amorem tuum reieci! O bone Iesu, meorum veniam delictorum iam te mihi tribuisse confido; quod si culpa mea nondum mihi pepercisti, modo, quaeso, ignosce mihi, o Bonitas infinita, nam te offendisse toto corde me paenitet.
Utinam, o Iesu, te semper amavissem! A die saltem quo primam missam celebravi, unice pro te amore flagrare debuissem. Tu ex milibus me in sacerdotem et amicum tuum elegisti, quid ultra facere debuisti, ut a me diligereris? Sed gratias ago tibi quia tempus mihi praestas agendi, quod facere omisi. Ex toto corde meo te amare volo. Nullum affectum in corde meo admittere volo nisi pro te, qui me tantis beneficiis ad te redamandum obstrinxisti.
Deus meus et omnia. O Deus meus, quid mihi divitiae! quid honores! quid mundi voluptates! tu omnia mihi es. Tu solus eris deinceps unicum bonum, unicus amor meus. Dicam tibi cum sancto Paulino: Sibi habeant divitias suas divites, regna sua reges; mihi Christus gloria et regnum est. Fruantur reges, ac divites terrae, regnis suis, suisque divitiis, tu, o bone Iesu, divitiae meae et regnum meum mihi solus eris.
O Pater aeterne, per amorem huius Filii tui, quem hodie tibi obtuli, et in cor meum recepi, da quaeso, mihi sanctam perseverantiam in gratia tua, et donum tui sancti amoris. Tibi etiam commendo propinquos meos, amicos et inimicos; animas item purgatorii omnesque peccatores.
O Mater mea, Maria sanctissima, impetra mihi sanctam perseverantiam et Iesu Christi amorem.
Feria secunda
O Bonitas infinita! O caritas infinita! Deus mihi se totum dedit, factus est totus meus! Anima mea, collige omnes affectus tuos, teque intime coniunge Domino tuo, qui dedita opera ad te venit, ut coniungatur tibi et redametur a te.
O Redemptor amabilis, amplector te, amor et vita mea; me tibi coniungo, noli me despicere. Heu mihi! tempus erat vitae meae, quo te reieci ex anima mea et me separavi a te; sed in posterum vitam meam milies ponere potius volo, quam iterum amittere te, summum Bonum meum. Obliviscere, Domine, omnium iniuriarum, quibus te affeci, et mihi miseratus ignosce; toto corde me illarum paenitet, et prae dolore mori vellem.
Quamvis autem in te peccaverim, mihi praecipis, ut amem te: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo. Oh! Domine mi, quis ego sum ut a me diligi cupias? Quoniam hoc desideras, amore te prosequi volo. Tu pro me mortem subire voluisti, et carnes tuas in cibum mihi dedisti; ego omnia relinquo, omnibus valedico, et te solum, amantissime Salvator, amplector.
Quis me separabit a caritate Christi? O Redemptor amabilis, et quem alium diligere volo, nisi te, qui es infinita bonitas et infinito amore dignus? Quid mihi est in caelo et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Profecto quidem, Deus meus, et ubinam sive in caelo, sive in terra bonum te maius invenire possum, vel qui magis quam tu me dilexerit?
Adveniat regnum tuum. Oh! bone Iesu, sume, precor, hoc mane totius cordis mei dominium, illud ego tibi totum praebeo. Tu illud semper ac totum posside, et omnes affectus, qui non sunt ad te, ab eo repelle. Te solum in partem meam, et in meas divitias eligo: Deus cordis mei,- et pars mea, Deus, in aeternum.
Da, ut semper illud sancti Ignatii a Loyola in ore habeam et petam: Amorem tui solum cum gratia tua mihi dones, et dives sum satis. Da mihi amorem et gratiam tuam; fac videlicet ut amem te, et amer a te, et dives sum satis, nec amplius ultra desidero, nec aliud quaero.
Verumtamen tu scis infirmitatem meam, et quam saepe tibi infidelis exstiterim; adiuva ergo me gratia tua, nec unquam permittas me separari ab amore tuo sancto. Ne permittas me separari a te. Hoc nunc tibi dico, semperque dicere volo, et idipsum tribue, ut repetere tibi semper queam: Ne permittas, ne permittas me separari a te.
O Virgo sanctissima, spes mea, Maria, impetra mihi a Deo hanc duplicem gratiam: sanctam perseverantiam et sanctum amorem; nihil amplius a te peto.
Feria tertia
Ah! Domine mi, quomodo potui te multoties offendere, sciens quod peccando tibi summe displicebam? Per merita, quaeso, passionis tuae ignosce mihi, et vinculo amoris tui me tibi obstringe; non te separet a me fetor culparum mearum. Fac ut magis ac magis tuam bonitatem et amorem, qui tibi debetur, et caritatem, qua me dilexisti, semper agnoscam.
Cupio, bone Iesu, me totum pro te devovere, qui temetipsum pro me in sacrificium offerre voluisti. Tu innumeris caritatis argumentis me tibi obstrinxisti; ne, quaeso, permittas me unquam separari a te. Amo te, Deus meus, teque semper diligere volo. Et quomodo a te disiunctus, et sine gratia tua vivere potero, cum amorem tuum cognoverim?
Gratias ago tibi quia me pertulisti quando sine gratia tua vivebam, et quia tempus adhuc mihi praestas amandi te. Si tunc mihi supervenisset interitus, te amplius amare non possem. Quoniam vero adhuc te diligere possum, omnibus viribus te amare volo, dulcissime Iesu, tibique in omnibus placere peropto.
Diligo te, o Bonitas infinita, amo te plus quam me; et quia amo te, dono tibi corpus meum, animam meam, ac totam voluntatem meam. Fac, Domine, et dispone de me iuxta beneplacitum tuum; in omnibus me tibi subicio. Dummodo mihi concedas ut semper diligam te, nihil aliud posco. Terrena bona da volentibus illa; non aliud ego desidero, nihilque peto, nisi perseverantiam in gratia tua et sanctum amorem tuum.
Innixus ego, o Pater aeterne, Filii tui promissis: Amen, amen, dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis, in nomine Iesu Christi peto a te sanctam perseverantiam et gratiam amandi te ex toto corde meo, perfecte faciendo deinceps voluntatem tuam.
O Iesu, tu pro me victima factus es, et mihi teipsum dedisti, ut tradam tibi meipsum, tibique immolem voluntatem meam; inquis enim: Praebe, fili mi, cor tuum mihi. Ecce cor meum, Domine, ecce cor meum et animam meam, quam tibi dono et omnino pro te devoveo.
Verum tu scis, Domine, infirmitatem meam: succurre mihi; ne permittas me hanc voluntatem meam a te retrahere ad peccandum in te. Minime: noli hoc permittere; da, ut semper diligam te, fac ut amem te quantum sacerdos te diligere debet; et quemadmodum Filius tuus in cruce moriens dicere potuit: Consummatum est, ita in morte mea dicere valeam, quod ex hac die mandata tua custodivi.
Praesta, ut in omnibus tentationibus et periculis in te peccandi semper ad te recurram, et auxilium tuum per merita Iesu Christi implorare non omittam.
O Maria sanctissima, quae omnia potes apud Deum, impetra mihi hanc gratiam, ut in tentationibus semper ad Deum et ad te confugiam.
Feria quarta
O mi Iesu, video quanta operatus et passus es, ut mihi necessitatem imponeres amandi te;.et ego tam ingratum me tibi probavi? Quoties pro vili delectatione et desiderio nequam tuam gratiam commutavi et amisi te, o Deus animae meae! Creaturarum beneficia grata memoria sum prosecutus, tibi soli me ingratum praebui. Ignosce mihi, Deus meus; doleo eiusmodi ingrati animi crimen, et toto corde me paenitet, et veniam a te spero cum sis infinita bonitas. Si tu bonitas infinita non esses, mihi desperandum foret, nec amplius misericordiam tuam implorare auderem. Tibi sint grates, amor meus, quia ad infernum, quem promerui, non me damnasti et tanto tempore me sustinuisti. Sola quidem patientia tua in me, Deus meus, ad amandum te trahere me deberet. Quis unquam me tolerare potuisset, nisi tu, qui es infinitae misericordiae Deus? Iamdiu est, ex quo invitas me ad amandum te; nolo amplius resistere amori tuo; ecce, me tibi totum dedo. Sufficit quantum in te peccavi, nunc te diligere volo.
Amo te, o summum Bonum meum; diligo te, o Bonitas infinita; amo te, Deus meus, qui es infinito amore dignus, et semper repetere volo in tempore et in aeternitate: amo te, amo te.
O Deus, et quot annos amisi, in quibus te diligere et in amore tuo progredi potuissem, et eos insumpsi ad peccandum in te!
At sanguis tuus, o Iesu, spes mea est. Numquam, spero, te amare cessabo. Ignoro quantum mihi vivendum superest; residuum tamen vitae meae sive breve sive longum sit, illud tibi totum consecro. Ad hunc finem hactenus exspectasti me. Volo quippe tibi complacere, volo te, amantissime Domine, semper amare, teque solum diligere volo. Quid mihi deliciae! Quid divitiae! Quid honores! Tu solus, Deus meus, tu solus, solus es, et semper eris amor meus et omnia.
Sed nihil possum, nisi tu adiuves me gratia tua. Vulnera, quaeso, cor meum, inflamma illud sancto amore tuo, tibique totum coniunge, et ita coniunge, ut a te numquam separari possit. Tu amare promisisti, qui te diligit: Ego diligentes me diligo. Nunc amo te: parce audaciae meae, ama tu etiam me, nec permittas me quidquam facere, quod impediat quominus diligas me: Qui non diligit manet in morte. Libera me ab ista morte, qua impediar quominus amem te. Fac, ut semper diligam te, ut semper tu queas amare me; et sic dilectio nostra aeterna sit, nec inter me et te amplius dissolvatur. Hoc praesta, Pater aeterne, per amorem Iesu Christi. Hoc ipsum concede, iucundissime Iesu, ob merita tua, per qua spero fore, ut te semper diligam et vicissim a te semper diligar.
O Maria, Mater Dei, et mater mea, tu etiam deprecare Iesum pro me.
Feria quinta
O Deus infinitae maiestatis, en proditorem ad pedes tuos, qui tam graviter in te deliquit! Tu multoties pepercisti peccatis meis; et ego, spretis beneficiis et praesidiis, quibus me donasti, iterum te iniuriis affeci. Ceteri peccaverunt in tenebris, ego autem in luce. Sed audi vocem huius Filii tui, quem modo tibi obtuli, et qui nunc est in pectore meo: ipse pro me misericordiam et veniam apud te implorat. Parce mihi, o Bonitas infinita, per amorem Iesu Christi, quia te offendisse toto corde me paenitet.
Scio te libenter, Iesu Christi amore, peccatoribus fieri placabilem: Complacuit per eum reconciliare omnia in ipsum. Per amorem igitur Iesu Christi, placare tu etiam mihi. Ne proicias me a facie tua, quamvis id merear; parce mihi et muta cor meum. Cor mundum crea in me, Deus.
Hoc age ob honorem saltem tuum, quoniam elegisti me in sacerdotem et ministrum ad offerendum tibi ipsum Filium tuum. Fac me vivere sicut decet sacerdotem. Da cor mihi, quo te sacerdos amare debet.
Exstingue, precor, et destrue in me tui amoris igne omnes terrenos affectus. Fac, ut gratum deinceps me tibi probem pro tantis beneficiis mihi collatis, et pro tanto amore, quo amasti me. Si olim amicitiam tuam sprevi, nunc eam magis aestimo quam cuncta mundi regna, et beneplacitum tuum omnibus divitiis ac caeli terraeque deliciis antepono.
O Pater mi, per Iesu Christi amorem abstrahe me ab omnibus rebus. Tu vis, ut sacerdotes tui ab omnibus, quae in mundo sunt, omnino segregati sint, ac tibi soli, et operibus gloriae tuae vivant: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos. Scio quod etiam id a me requiris, et hoc facere propono, sed tu adiuva me gratia tua. Trahe me totum ad te.
In laboribus et in adversis mihi patientiam et voluntatis conformationem tribue. Da, ut per amorem tuum meipsum mortificem. Concede mihi spiritum verae humilitatis, quo gaudeam me abiectum et imperfectum reputari. Doce me facere voluntatem tuam, et tum quod a me requiris indica mihi, id enim exsequi volo.
Recipe, Deus meus, ad amandum te peccatorem, qui hactenus nimium in te peccavit, sed nunc vere te diligere vult et esse tuus. O Deus aeterne, spero fore ut te amem in aeternum. Et ideo volo etiam in hac vita te multum amare, ut multum te amare valeam in aeternitate.
Et quia amo te, ab omnibus te cognosci et amari desidero; et ideo, Domine, quoniam fecisti me sacerdotem tuum, fac ut pro te laborem, et saluti animarum incumbam.
Haec omnia spero per merita tua, o Christe Iesu, et per tuam intercessionem, o Mater mea Maria.
Feria sexta
O Iesu! et quomodo potuisti me ex milibus in sacerdotem tuum eligere? Me, qui toties tibi terga verti, et pro nihilo gratiam tuam sprevi? Amantissime Domine mi, doleo ex tota anima mea de peccatis meis. Dicito mihi, remisistine peccata mea? Spero quidem. Fuisti quippe Redemptor meus non semel tantum, sed quoties mihi pepercisti. Ah, Salvator mi, utinam numquam te offendissem! Fac, obsecro, me audire quod Magdalenae dixisti: Remittuntur tibi peccata tua. Fac, ut sentiam me in gratiam tuam iam esse receptum donans mihi magnum dolorem de peccatis meis.
In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine, Deus veritatis. Oh! divinissime Pastor, tu de caelo descendisti ad inveniendum me, perditam ovem, et pro me cotidie super altare descendis; posuisti vitam tuam ut salvum me faceres; ne derelinquas me. In manus tuas commendo animam meam, suscipe clementer eam, et ne permittas unquam separari a te.
Tu pro me totum Sanguinem tuum fudisti. Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso Sanguine redemisti. Nunc es advocatus meus, non vero iudex; veniam pro me apud Patrem tuum impetra; obtine mihi lumen et virtutem amandi te ex tota anima mea. Da residuum vitae meae sic transigere, ut cum te iudicem aspexero, mihi te placatum videam.
Regna, quaeso, amore tuo in corde meo, fac ut sim totus tuus; et ideo, Salvator amabilis, memorem me fac semper amoris, quo me dilexisti, et quanta operatus et passus es, ut me salvares, et amareris a me. Ad hoc me sacerdotem fecisti, ut nihil diligam praeter te.
Iesu mi, volo quippe tibi complacere; ego diligo te, et nihil aliud diligere volo praeter te.
Fac me humilem et patientem in laboribus huius vitae, mansuetum in humiliationibus, a terrenis deliciis abhorrentem et a creaturis abstractum, et praesta, ut a corde meo eiciam omnes affectus, qui non sunt ad te.
Haec omnia a te imploro, et spero per merita passionis tuae. O Iesu iucundissime, amabilis Iesu, o bone Iesu, exaudi me.
O mater mea, et spes mea, Maria, tu quoque exaudi me et ora Iesum pro me.
Sabbato
Loquere, Domine, quia audit servus tuus. O Iesu amantissime, tu venisti etiam hoc mane ad visitandam animam meam, ex intimo corde tibi gratias ago.
Quoniam venisti ad me, loquere, quaeso, et dicito mihi quid velis a me quia omnia facere volo. Non mereo quod ultra mihi loquaris, eo quod vocem tuam audire persaepe recusavi, qua me vocabas ad amorem tuum, et ingratus tibi terga verti. Verum de peccatis meis iam paenitentiam egi, nunc iterum me illorum paenitet, et veniam a te iam obtinuisse confido. Dic ergo mihi quid me vis facere, sum enim paratus ad omnia.
Utinam, Deus meus, te semper amassem! Hei mihi! quot annos amisi! At Sanguis tuus, et promissiones tuae spem mihi afferunt reparandi tempus amissum, te solum deinceps amando tibique placendo.
Amo te, Redemptor meus, amo te, Deus meus, ad nihil aspiro nisi ad amandum te ex toto corde meo, et ad vitam ipsam ponendam pro amore tui, qui amore mei mortem subire voluisti. Amore amoris tui, dicam tibi cum sancto Francisco, moriar, qui amore amoris mei dignatus es mori.
Tu, Iesu, mihi totum teipsum dedisti; dedisti tuum Sanguinem, vitam, omnes sudores tuos, omnia merita tua; plus dare non habuisti: ego me totum tibi dono; dono tibi omnes delectationes meas, omnes saeculi delicias, corpus meum, animam, voluntatem; plus tibi dare non habeo; si plus haberem, plus tibi darem. Iucundissime Iesu, tu mihi sufficis.
Fac tamen, Domine, ut sim tibi fidelis; ne permittas me, mutata voluntate, derelinquere te. Spero per merita passionis tuae, Salvator mi, id mihi numquam obventurum. Tu dixisti: Nullus speravit in Domino, et confusus est. Tota igitur fiducia dicere possum et ego: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Spero, o Deus animae meae, et semper volo sperare, numquam confusionem passurum videndi me separatum a te. In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum!
Deus meus, tu omnipotens es, effice me sanctum. Fac, ut multum diligam te, fac, ut nihil praetermittam, quod redundet in gloriam tuam, et omnia vincam, ut tibi complaceam. O me beatum, si omnia perdam, ut solum te, et amorem tuum inveniam! Ad hunc finem vitam tribuisti mihi, fac, ut eam operibus gloriae tuae omnino impendam.
Non mereor beneficia, sed poenas; ideo deprecor te, ut punias me sicut vis, dummodo gratiam tuam non auferas a me.
Sine mensura amasti me, o caritas infinita, o infinita bonitas, sic amo et amabo te. O voluntas Dei! tu es amor meus. O Iesu mi! tu mortuus es pro me, utinam ego etiam mori possem pro te et morte mea efficere, ut omnes ament te. O bonitas infinita et infinite amabilis! ego te maximi facio et super omnia diligo te.
O Maria! trahe me ad Deum; da mihi fiduciam in te et fac, ut semper ad te confugiam; intercessione tua sanctum me reddere debes; ita spero.

From the "Preces Ante et Post Missam, Alliaeque Orationes Sacerdotibus Utilissimae", Ratisbonae, 1955. See also "Preces Selectae", 1990.



<- Prev

©copyrighted by Michael Martin

Next->