Contents
Formula peragendi viam crucis
Filius

From Fr. Effinger's Vade mecum.

Introibo viam crucis,
Iesu! fac me tuae lucis
Illustrari radio.

Esto mihi ductor viae,
Et transfige, Iesu pie,
Cor doloris gladio!

In te credo, spero, Deus!
Amo te, o amor meus!
Da dolenti veniam!

Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam.
Amen.
Statio I.
Christus condemnatur ad mortem.

Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.

Condemnatur iudex Deus
Tamquam latro mortis reus,
Crucis ad supplicium.

Eris brevi iudex meus,
Iesu! parce, quando reus
Sistar ad iudicium.

Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.

Pater noster...

Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio II.
Iesus suscipit crucem

Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro :
Miserere pauperis.

Quanta cordis voluptate,
Quanta crucem caritate
Tollis, Iesu, bone dux.

Subsequor te meum ducem,
Laetus tollam omnem crucem,
Dicam : salve bona crux!

Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.

Pater noster...

Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio III.
Iesus prima vice sub cruce labitur.

Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.

Cadit insons agnus fessus
Gravi mole crucis pressus
Criminumque pondere.

Iesu, fac ut firmus vadam,
Et ne ultra praeceps cadam,
Scelerum sub onere.

Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.

Pater noster...

Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio IV.
Iesus obviat matri.

Iesu Christe! te adoro
Vale dicit dulci nato,
Trabe crucis onerato
Mater corde saucia.

Ah! occurre morienti
Mihi, mater, et clienti
Affer opem obvia.

Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.

Pater noster...

Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio V.
Simon Cyrenaeus angariatur.

Iesu Christe! te adoro
Portat Simon vi adactus,
Non libenter, sed coactus
Sanctae crucis onera.

Libens, volens ego feram
Et cum Iesu gaudens geram
Cuncta crucis pondera.

Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.

Pater noster...

Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio VI.
Veronica Christo sudarium porrigit.

Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.

Iesu sponse! Tuum vultum
Quam deformem et incultum
Pinxit amor sanguine!

Veni, sponsa, contemplare
Sponsi genas et mirare
Tuo tinctas crimine.

Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.

Pater noster...

Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio VII.
Iesus ad portam urbis Ierusalem cadit secundo.

Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.

O quam grave crucis onus!
Iam secundo Pastor bonus
Procidit in faciem.

Iesu! fac, ut tibi vivam
Et evitem recidivam
Lubricamque glaciem.

Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.

Pater noster...

Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio VIII.
Turba mulierum plangunt super Iesum.

Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.

Filiae! non me lugete,
Super vosmetipsas1 flete,
Et natorum scelera.

Iesu! paenitens lugebo,
Detestabor et deflebo
Tenebrarum opera.

Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.

Pater noster...

Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio IX.
Iesus tertio cadit ad ascensum Calvariae.

Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.

Terna vice virtus Dei
In salutem servi rei,
Gravi casu labitur.

Cur relabor in delicta,
Cogitata, facta, dicta,
Quibus Iesus sternitur?

Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.

Pater noster...

Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio X.
Iesus exuitur vestibus.

Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.

Coram plebe denudatus
Agnus stat immaculatus,
Matre natus virgine.

En, lascive! auctor scenae
Tam pudendae! pondus poenae,
Pro patrato crimine.

Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.

Pater noster...

Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio XI.
Iesus cruci affigitur.

Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.

Manus Iesu perforantur,
Pedes eius terebrantur
Crucis in patibulo.

Me distentae manus istae
Amplexentur, Iesu Christe!
Mortis in articulo.

Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.

Pater noster...

Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio XII.
Iesus in cruce moritur.

Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.

Pater, tibi me commendo,
Gratus amans cor rependo,
Da felicem exitum.

Iesu! tibi me commendo,
Gratus amans cor rependo,
Da felicem exitum.

Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.

Pater noster...

Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio XIII.
Corpus Christi de cruce deponitur.

Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.

Quantus dolor! dulcem natum,
Mea manu trucidatum,
Mater gerit gremio.

Ah! quid feci! Mater bona,
Parce reo et condona
Paenitenti filio.

Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.

Pater noster...

Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Statio XIV.
Corpus Christi in sepulcro ponitur.

Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.

In sepulcro verbum tacet,
Morte victa, vita iacet,
Ne aeternum moriar.

Iesu! precor spe repletus,
Fac, ut ex sepulcro laetus
Tecum caelis oriar.

Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.

Pater noster...

Per crucem et passionem tuam, o Iesu, propitius esto mihi peccatori.
Oblatio
Iesu Christe! te adoro
Et per sanctam crucem oro,
Miserere pauperis.

Iesu! Qui hac vita tristi
Me rebellem redemisti,
Sanctae crucis pretio:

Per virtutem tuae mortis
Esto mihi tutor fortis
Ultimo in proelio.

Parce mihi, parce cunctis,
Dona requiem defunctis,
Vivis praebe gratiam. Amen.

1 The original has vosmetipsos, which appears to be an error.

Latin from Orate Fratres, 1900, pp 235-245.



<- Prev

©copyrighted by Michael Martin

Next->