Angelus ad Virginem is a popular Medieval carol that is still popular today. It appears in the Dublin Troper (ca. 1360) and Chaucer mentions it in his Miller's tale. |
| ANGELUS ad Virginem subintrans in conclave Virginis formidinem demulcens inquit:<<Ave!>> Ave, Regina virginum, caeli terraeque Dominum concipies et paries intacta salutem hominum, tu porta caeli facta medela criminum. |
| Quomodo conciperem quae virum non cognovi? Qualiter infringerem quod firma mente vovi? Spiritus Sancti gratia perficiet haec omnia; ne timeas, sed gaudeas, secura quod castimonia manebit in te pura Dei potentia. |
| Ad haec virgo nobilis respondens inquit ei: <<Ancilla sum humilis omnipotentis Dei. Tibi caelesti nuntio, tanti secreti conscio consentiens et cupiens videre factum quod audio; parata sum parere Dei consilio.>> |
| Eia Mater Domini, quae pacem reddidisti Angelis et homini, cum Christum genuisti: tuum exora Filium ut se nobis propitium exhibeat et deleat peccata: praestans auxilium vita frui beata post hoc exsilium. |
<- Prev |
Next-> |
